- REGULI
- I.REGULIapud Ammian. l. 18. videntur esse Reges, qui potentioribus Regibus obnoxii erant, quosque Graeci recentiores Ῥῆγας dixêre, ad distinctionem τῶν Βαςιλέων, quâ voce Imperatorem solum, et celebriores potentioresque Reges, appellare consueverunt, uri videre est supra, in voce Basileus. In Conciliis Anglo-Saxonicis, Regulus Comitem, Subregulus Vicecomitem, aliquando vero et Comitem, imo et Comite potiorem, Saxonice half kineg, i. e. Semiregem, denotat. Sic in Charta quadam veter. Wigorniensis Ecelefiae, subscripsêre, Offa Rex Merciorum, Mildredus Wicciorum Eprscopus, Vihre Regulus (Wicciorum) Aldredus Subregulus fratres, ubi Regulus Comitem notat. Alibi tamen Subregulus pro Comite, accipi videtur, ut apud Florentium Wigorniensem A. C. 1066. Haraldus Goduini Ducis filius Subregulus. Ubi Subregulus idem videtur esse cum eo, quem Vice Regem hodic appellamus. Vide Seldenum de Titulis Honorariis p. 603.II.REGULIpro talis. Cael. Rhodog. l. 20. c. 27. Veteres tribus tesseris, quatuor vero talis usos fuisse, cum luderent, hosque nonnumquam Vulturios Regulosque appellari consuevisse, tradit. Rationem reddit Hadr. Turnebus, Adversar. l. 5. c. 6. quia, inquit, pro numeris (seu punctis, quibus tesserae notatae erant) effigies animalium habebans, aus vulturum aut Regulorum, Et quidem, quod de Vulturiis uterque docet, confirmatur illô Plautinô, Curcul. Act. 2. Sc. 3. v. 78.Tace parumper, iacit Vulturios quatuorDe Regulis vero, dubitat Godwynus, existimans, cum Regulus Latinis idem sit, quod Basilieus Graecis, talorum iactum fortunatum, sicut Venerem, ita et Basilicum, adcoque Latinis Regulum, vocitatum esse. Certe Lipsius, Antiqq. lect. l. 3. c. 1. pro uno eodemque sumit Venerem et Basilicum, auctoritate nixus Horatii et Plauti, quorum is iactum talorum, quô priscô more Modimperator, seu Rex convivii, eligebatur. Venerem, hic Basilicum vocat. Ita namque Horatius, l. 2. Carm. Od. 7. v. 25.Venus arbitrumDicet bibendi.Plautus, Curcul. Actu 2. sc. 3. v. 80.Iacto Basilicum, propino magnum poculum.Vide praefat. Thom. Gudwyn. Anthol. Rom. l. 2. fect. 3. c. 13.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.